

Liber Job*
Caput 17: Versus 7
Caligavit ab indignatione.Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes praevalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur:Et membra mea quasi in nihilum.Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse poenitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum, quod inchoaverunt.